Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia) querebatur,

quod omnibus in rebus homines diligentiores essent;

capras et oves quot quisque haberet, dicere posse,

amicos quot haberet, non posse dicere et in illis quidem parandis adhibere curam, i

n amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas,

quibus eos qui ad amicitias essent idonei, iudicarent.

Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi; cuius generis est magna penuria.

Et iudicare difficile est sane nisi expertum; experiendum autem est in ipsa amicitia.

Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque experiendi potestatem.

Retour haut de page